monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 0, 3
locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. numquam inopia verbi substitit, sed velocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio. Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia video animum tuum a civilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu aversum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere , ut eloquentiae tamen studeas. facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit etiam quos non sibi exercet. nec est, quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam, ut te bene cedentis studii favor teneat; ego vero non sum bonae mentis impedimentum: perge quo inclinat animus, et paterno contentus ordine subduc fortunae magnam tui partem.